Charter Document - 02420137

Charter Document - 02420137


Charter Number: 02420137
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1129 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gratia Wynton ecclesie minister omnibus Cristi fidelibus salutem Quoniam religiosis tam viris quam feminis in hiis que rationi et honestati conveniunt pium decet impertiri suffragium universitati vestre dignum duximus intimare quod ecclesiam sancte Marie Magdalene de Wynteneia et sanctimoniales ibidem deo servientes sub dei et nostra protectione suscipimus et quascumque possessiones quecumque bona donatione concessione vel oblatione fidelium in presentiarum adepte sunt sive amodo iuste et canonice adipisci poterunt firme et inconcusse predictis sanctimonialibus possidenda concedimus et presentis carte munimine roboramus Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre confirmationis cartam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonita si non congrue emendaverit dei iram et maledictionem incurrat Cunctis autem eidem loco bona facientibus sit pax gratia et benedictio domini nostri Ihesu Cristi hic et in eternum Amen