Charter Document - 02420131
Charter Number: | 02420131 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1165 - 1171 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti ego H dei gratia Winton [episcopus omnibus fidelibus] ad quos presens scriptum pervenerit salutem et benedictionem Scio et vere scio quod post decessum meum erunt quidam qui non paterne sed cum potestate furore et austeritate imperabunt sevient et dominabuntur dilectis fratribus et filiis meis monachis Winton[iensis] ecclesie Et ideo con[cedo eis et confirmo omnes dign]itates suas libertates immunitates consuetudines possessiones ecclesias pensiones privilegia indulgentias confirmationes et cartas quas habent de me et de predecessoribus meis et de aliis et quas habere poterunt de successoribus meis et omnibus benefactoribus suis et verbum [dei predicare et penitentiam dare et benefici]a ecclesiastica pacifice et libere possidere et omnes decimas dominicorum suorum et custodiam maneriorum suorum et rerum suarum et omnia iura sua Quia fere omnes possessiones quas habeo date fuerunt eisdem monachis et ecclesie in elemosinam Ideoque quecumque ab eis a[bstuli vel appruntavi omnia eis resignavi preter maneria] de M[eones] et Weregrave que dominus Rex H a me pro voluntate sua abstulit et preterea quedam alia Hospitilariis Ierosolimitanis pro mutua confederatione collata monachis eciam approbantibus successoribus meis in salute animarum attentius iniung[ens ut pariter mecum ablata restituant ne] exemplo iniusti facti mei vel alicuius predecessoris mei et se et animas nostras perdant Volo etiam et precipio ex auctoritate dei ut monachi predicte ecclesie sint liberi singuli et universi standi pro ecclesia sua et iure suo et negotiis suis et quicquid in preiudicium eorum fiet [in irritum revocetur ita enim] continetur in carta domini Willelmi predecessoris mei quam ego inspexi et ut successores mei eis diligenter ut filiis intendant et sollicite provideant ne capitulum male tractetur neque cetera ecclesie et ne priores assumentes sibi tirannidem preesse magis quam prodesse cupientes sibi tantum [assidue benefaci]entes et vix aliis voluntarie potius et iniuste quam ratione eos gravent et diversis opprimant occasionibus sicut sepius experimento didici et ne difficiles sint dandi eis licentiam recreandi et spaciandi quando necesse habuerint et maxime in minutiis suis et ne tedio affici[antur et ut compotus prioratus] et omnium obedientiarum singulis annis a duodecim senioribus audiantur et quod residuum fuerit communi cedat utilitati quia nichil habent monachi proprium quod non sit ecclesie Prohibeo etiam ex parte dei ne aliquis successorum meorum neque priores neque aliquis alius quicquam faciant [de hiis que pertinent ad conventum] nec aliquis eis preponatur sine communi assensu capituli nec aliquid vi ab eis extorqueatur et ne aliquis monachus eiusdem loci mittatur extra ecclesiam suam sed si deliquerit ubi professus est secundum modum culpe regulari vindicte subiaceat tamen ne quid nimis et si nec[esse habuerim liberum] habeant recursum ad Cluniacum et ad omnes cellas eiusdem ecclesie unde ego fui monachus et ipsi similiter sunt Et ad Hospitilarios Ierosolimitanos ubicunque mansiones habuerint citra mare vel ultra divertant et moram cum eis faciant quamdiu necesse habuerint ut fr[atres proprii Et etiam si] meliu[s potest] fieri quia tantum feci eis de terris et ecclesiis monachorum quod hoc facere tenentur Si quis vero hanc meam confirmationem infringere vel ei contraire presumpserit confringat eum deus et confundat Qui autem eam manu tenuerit et defensaverit defendat illum altissimus [in hoc seculo et in] futuro [det ei vitam e]ternam Amen Teste huius pagine sunt Robertus prior Radulfus et Robertus archidiaconi Willelmus prior de Hospitali R elemosinarius magister Herbertus R Cocus Ricardus Hode et multi alii