Charter Document - 02420126
Charter Number: | 02420126 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1142 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti ego Henricus dei gratia Wyntonien[sis] ecclesie episcopus et sedis apostolice legatus Gotscelino Sar episcopo et archidiaconis eius et omnibus nostre curie tam clericis quam laycis salutem Notum esse volo dilectioni vestre quod ego deo inspirante sicut ex dono proprio restituo matri ecclesie sedis nostre et filio nostro Herberto cantori omnibusque ei in hoc officium succedentibus ecclesiam de Ellendona deputans et ego ipse eam ad hoc ipsum ad quod antiquitus fuerat constitutum hoc est ad conscriptionem librorum et ad reparationem organorum et ad alia queque eidem monasterio necessarie supplenda Hanc igitur provisionis nostre constitutionem presentis carte conscriptione et sigilli nostri appositione eo tenore confirmamus atque auctoritate dei et nostra sanctimus ne quis eam temere inmutare aut omnino adnichilare audeat Quod si quis attemptaverit facere sciat se equissimo iudici deo inde rationem redditurum et debita ultione puniendum nisi factum suum iniustum iusta satisfactione corrigat et emendet Testes huius conventionis Gaufridus prior Edmundus supprior Richerus monachus Giraldus monachus Hillarius decanus Henricus cancellarius Ricardus presbiter de Menes Rogerus de Melefordia et alii plures