Charter Document - 02420122
Charter Number: | 02420122 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1141 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia Winton episcopus et apostolice sedis legatus venerabili fratri et amico R Lond episcopo et archid[iaconis] et canonicis de Waltham et universo clero episcopatus Lond salutem Nostre administrationis ratio desiderat ut iustis postulationibus facilem prebeamus assensum Quocirca dilectorum filiorum nostrorum canonicorum de Waltham precibus annuentes parochiam de Waltham et de Epping quia de communa eorum sicut in presentia nostra probatum est esse constat auctoritate officii quo fungimur et ratione administrationis decanatus quam in eadem ecclesia presidentes habemus eis in eadem communa inperpetuum habendam confirmamus et presentis scripti nostri attestatione et munimine roboramus Valete