Charter Document - 02420111
Charter Number: | 02420111 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1135 - 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia Wintoniensis ecclesie minister venerabili fratri et amico Sugerio abbati sancti Dionysii salutem Negotium regis fratris mei dilectioni vestre attentius committo postulans ut illud more solito foveatis et prout ei expedire noveritis ad effectum perducere non differatis Quod autem maiores nuntios nec regi nec vobis direxi hoc in causa fuit quod vix tuto redire potui et vix aliquis ex parte nostra ad vos secure transire potest Quare istum qui fidelis regis meus et vobis transmitto et verbis que ex nostra vobis dixerit que scripto non continentur fidem habete