Charter Document - 02420108
| Charter Number: | 02420108 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Memorandum |
| Date: | 1147 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Tenor litterarum dicti domini Henrici Wynt episcopi talis est anno ab incarnatione millesimo centesimo quadragesimo septimo Gilbertus de Cunaia persona ecclesie de Duntona concessit ecclesie sancte Marie de Stanlyng imperpetuum presbiterum assiduum et residentem et eidem ecclesie ad opus presbiteri ibidem servituri concessit decimam totius feudi Roberti Baioc tam sui dominii quam suorum hominum oblationes eorundem et libertatem sepeliendi atque baptizandi et omnia beneficia que parochiani facient suo presbitero et unam mansionem in Stanlyng et quatuor acras terre quas predictus Robertus dedit in elemosinam predicte ecclesie Inde Gilbertus ibi cimiterium fieri promisit et concessit persona vero de Dunt presbiterum eidem ecclesie ponet iusto et legali consilio predicti Roberti et heredum suorum sacerdos vero de Stanlyng ipsam ecclesiam acquietabit de episcopalibus consuetudinibus et in singulis annis in die Pasche dimidiam marcam argenti reddet persone de Duntona et ea[n]dem ponet super altare matris ecclesie sancti Laurentii Robertus vero Baiocens[is] et successores sui ad matrem ecclesiam sancti Laurentii singulis annis veniant si fuerit apud Stanlyng in die Pentecostes aut in festo sancti Laurentii Huic conventioni ego Henricus dei gratia Wynton episcopus interfui et Henricus cancellarius meus Stigandus sacerdos Ailwardus sacerdos magister Robertus Hugo presbiter de Duntona Hugo presbiter de Gramlega Nigellus de Colicella Gilbertus filius Gerardi Godewinus filius Ketelli et multi alii qui hoc audierunt et viderunt
