Charter Document - 02420103
Charter Number: | 02420103 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1164 - 1171 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Henricus dei gratia Winton ecclesie] minister omnibus parochianis suis tam laicis quam clericis tam presentibus quam [futuris salutem gratiam et benedictionem] Quoniam religiosis viris in his que rationi et honestati conveniunt pium decet impartiri suffra[gium universitati] vestre dignum duximus intimare quod ecclesiam sancte Marie de Suthwerca et fratres ibidem deo servientes cum omnibus pertinentiis suis sub dei et nostra protectione suscipimus et nominatim ea que in nostra parochia sunt videlicet ecclesiam de Cherchesfeld cum omnibus pertinentiis suis et capellam de Castro in eadem parochia fundato et ecclesiam de Becheswird cum pertinentiis suis et ecclesiam de La Leghe cum pertinentiis suis Et ecclesiam de Micham cum pertinentiis suis et unam virgatam terre apud Bukingrave et aliam virgatam apud Betteswrthe Et terram que apellatur Witrichescroft et terram in qua domus episcopi fundate sunt in eadem parochia Quoniam ex concessione et donatione totius parochie nunc et president et decimam de Suchford et decimam de Polesdene et decimam de Mitebralie et decimam de dominio Gervasii de Corenella totam apud Edintune Has igitur et alias quascumque possessiones quecumque bona donatione concessione vel oblatione fidelium adepti sunt sive amodo iuste et canonice adipisci poterunt firme et inconcusse predictis fratribus possidenda concedimus et presentis scripti munimine roboramus Quisquis igitur hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonitus si non congrua satisfactione emendaverit dei iram et maledictionem incurrat Cunctis autem eidem loco bona et iusta facientibus sit pax et gratia domini Ihesu Cristi hic et in eternum Amen