Charter Document - 02420099
Charter Number: | 02420099 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1154 - 1171 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego H dei gratia Wintoniensis episcopus concessi et presenti carta confirmavi totam donationem quam Henricus de Port pater Iohannis de Port dedit in elemosinam ecclesie de Sireburna et ipse Iohannes de Port carta sua postmodum confirmavit videlicet totam Syreburnam cum nemoribus et pratis et omnibus aliis que ad eam pertinent et ecclesiam eiusdem vill et omnia ad eam in terris et decimis pertinentia ecclesiam quoque de Bromel cum omnibus pertinentiis suis et ecclesiam de Huppet cum omnibus que ad ipsam pertinent capellam quoque sancti Michaelis cum omnibus pertinentiis suis et cetera omnia in carta prenominati Iohannis diligenter expressa Quare volo quatinus ecclesia de Sireburna omnes prescriptas terras ecclesias et decimas ex donatione Iohannis de Port et antecessorum eius habitas iuxta tenorem cart ipsius Iohannis in pace habeat et in perpetuum libere et quiete teneat Testibus his Radulfo archidiacono Wint Roberto de Inglesham archidiacono Sureie Willelmo Tifello Radulfo Roberto elem Gaufrido Pisano Bernardo Adam capellanis Alberto Summano magistro Nicholao magistro Willelmo magistro Erberto Cristoforo Alano Martino clericis