Charter Document - 02420095
| Charter Number: | 02420095 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1129 - 1171 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia Wint episcopus et apostolice sedis legatus venerabili fratri et amico Simoni Wig episcopo salutem Quanto sepius presidentis auctoritati non obeditur tanto maius scandalum generatur Scripsit vobis dominus papa super causa prioris sancte Barbare scripsimus et nos vobis nec obedistis Ad presentiam etiam nostram deinceps evocatus promisistis vos in Willelmum de Bellocampo in ecclesia vestra tam sententiam excommunicationis solemniter laturum quam etiam in brevi de fide iussoribus prefati Willelmi memorato priori iuxta considerationem coram nobis habitam iustitiam exhibiturum Que quoniam ut asserit prefatus prior a vobis postposita sunt ad nostram presentiam appellavit asserens etiam quod ad iniurie et dampni sui cumulum corpus sororis Willelmi de Bellocampo in cimiterio ad sepulturam receptum sit et in terra eius divinum officium publice celebretur Quia igitur ad diem appellationis non venistis nec absentiam vestram canonice excusastis mandamus et mandando precipimus ut die lune proxima post festum omnium sanctorum nobis presentiam vestram exhibeatis super omnibus predictis responsurus et per omnia iuri pariturus quod si venire tardaveritis in personam vestram severius agemus Valete
