Charter Document - 02420093

Charter Document - 02420093


Charter Number: 02420093
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1129 - 1171
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus episcopus Wynton Roberto episcopo Bathon et ministris [et] omnibus hominibus de Tantona salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Ricardo filio Agelrici de Orcharda terram de Orcharda sicut ius et feodum suum quod pater suus de me et antecessoribus meis tenuit ita bene tenendum in bosco et plano in pratis et pascuis et aquis et in omnibus liberis consuetudinibus sicut unquam antecessores eius de me et antecessoribus meis melius et liberius tenuerunt per tale servitium per tribus partibus servitii unius militis ita quod Ricardus et heredes eius debent dare iii denarios et dominus de Pikestona et dominus de Lega ii denarios ita ut per ea que ab hiis tribus dominis reddunt servitium unius militis compleatur Concedo predicto Ricardo et heredibus suis terram in Dudelestona et terram Pikeworth dimidiam hidam cum prato que ad dimidiam hidam pertinent ita bene tenendum sicut antecessores eorum de me et antecessoribus meis pro x solidis pro omnibus querelis annuatim inde reddend tenuerunt et terram de Mulneham pro vi d Hiis testibus []