Charter Document - 02420091
Charter Number: | 02420091 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1129 - 1171 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia Wintoniensis episcopus et apostolice sedis legatus venerabili fratri et amico A[lexandro] Lincolniensi episcopo salutem Ex tenore literarum domini pape accepimus eum suscepisse in tutelam et protectionem beati Petri et suam ecclesiam sancte Frideswide de Oxenfordia et omnia ei pertinentia ubi inter ceteras possessiones eiusdem ecclesie denominate sunt capelle sancte [Tr]initatis et sancti Clementis et sancte Mildride de quibus lis emersit inter abbatem Egneshamie et priorem predicte ecclesie Ad diem vero [per nos prefixum] venit prior paratus res[pondere] liti [et cum pars adversa] nulla contra [eum produxit testimonia adiudicavimus quod predictus prior] capellas illas super quibus lis predicta emerserit quiete et in pace teneat et nulla deinceps exactione vexetur