Charter Document - 02420086

Charter Document - 02420086


Charter Number: 02420086
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1129 - 1171
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gratia Wintoniensis episcopus et apostolice sedis legatus omnibus fidelibus et filiis sancte matris ecclesie salutem Officii nostri auctoritate com monemur pie provisa stabilire et protectionis opem iuste statutis inpendere Idcirco auctoritate apostolice sedis cuius legatione fungimur sanctimus et confirmamus ut hospitale pro sustentatione pauperum apud Norwycum in possessione beati Pauli constructum sub apostolica tuitione permaneat salvo iure Norwycensis ecclesie ad cuius dominium dinoscitur pertinere quecumque autem eidem loco legitime collata sunt vel in futurum a quibuslibet dei fidelibus iustis modis conferri contigerit in ecclesiis terris decimis sive aliis quibuslibet rebus integra quieta et ab omni exactione libera esse decernimus pauperum tantum sustentationi profutura Ad hec adicientes statuimus ut nulli omnino hominum liceat eundem locum temere perturbare eiusque bona minuere diripere retinere vel temerariis vexationibus fatigare Quod qui scienter presumpserit secundo terciove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit reum se de perpetrata iniquitate cognoscat et a corpore et sanguine domini nostri Iesu Cristi et ab omni sancte ecclesie communione alienus fiat atque in extremo examine destricte ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco bona facientibus sit pax domini nostri Iesu Cristi quatinus hic fructum bone actionis percipiantur et in futuro premia eterne retributionis inveniantur