Charter Document - 02420070
Charter Number: | 02420070 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1141 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H dei gratia Wintoniensis episcopus et apostolice sedis legatus venerabili fratri Roberto Londoniensi episcopo et iustitiario et civibus Londoniensibus amicis suis salutem Controversie illius quam audistis inter ecclesias sancti Salvatoris Bermundesia et sancti Martini de Londoniis de terra que fuit Rannulfi clerici hunc esse ad firmam pacem per nos compositum inter ipsos finem noveritis Scilicet quod monachi donabunt ecclesie beati Martini duodecim solidatas terre aut de ipsa terra aut de altera que sit eiusdem conditionis terra et eiusdem libertatis aut si habuerint ipsi tenebunt terram de ecclesia sancti Martini reddendo singulis annis xii solidos de ipsa terra Valete