Charter Document - 02420068
Charter Number: | 02420068 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1139 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia Wintoniensis episcopus et apostolice sedis legatus Oswardo preposito et ministris comitis Theobaldi de Meldona salutem Sciatis quod ecclesia sancti Martini Londoniensis et omnes res ei pertinentes in manu mea et custodia mea sunt Quare vobis precipio quod resaisiatis canonicos sancti Martini Londoniensis et ecclesiam suam de Meldona de terris et domibus suis de burgagio de Meldona unde Walterus de Promno eos dissaisivit pro filiis et filiabus Wallac sacerdotis vicarii sui sicut inde melius saisiti fuerunt tempore Henrici regis avunculi mei et die qua dedit rex comiti Theobaldo terram de Meldona et die qua episcopus Saresberiensis fuit vivus et mortuus et bene et in pace et honorifice teneant reddendo comiti consuetudines quas reddere solebant tempore avunculi mei Testibus []