Charter Document - 02420061
| Charter Number: | 02420061 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1147 - 1148 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia Wintoniensis ecclesie minister et Hilarius Cicestrensis episcopus omnibus fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Nos a summo pontifice iudices delegati causam que versabatur inter ecclesiam Lanthon et ecclesiam Tynternie super parochia de Wulaveston in presentia utriusque partis hoc fine terminavimus videlicet quod canonici de Lanthon de iure suo de Alvyntone remittunt parochialia omnia monachis de Tinterna exceptis decimationibus dominii eiusdem ville quas prefati canonici sibi retinent Monachi autem facient servire capelle de Alvynton tribus diebus in septimana dominica scilicet iiii feria et vi et precipuis festivitatibus anni sicut Domini sancte Marie sanctorum apostolorum sancte Crucis sancti Stephani et sancti Laurentii sanctorum Nicholai et Martini et sancte Marie Magdalene Ecclesia quoque de Tynternia restituit ecclesie de Lanthon terram de Modesgate quam canonici eidem ecclesie concesserant et dimidiam virgata terre in Alvynton quam capella eiusdem ville aliquando habuerat Cetera omnia parochialia tam de Wulaveston quam de Aluredeston et Alvynton retinent sibi monachi Valete
