Charter Document - 02420052

Charter Document - 02420052


Charter Number: 02420052
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1153 - 1171
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H dei gratia Wint episcopus archidiaconis decanis et universo clero et populo Wint episcopatus salutem Noverit universitas vestra quod petitione Walteri clerici mei qui ecclesie beati Petri de Waltam personatum obtinuit et assensu Cristofori clerici mei qui predicto Waltero in eiusdem ecclesie personatu nostra largitione canonice successit concessi in perpetuum monachis de Hamela omnes decimas et obventiones tam de vivis quam de mortuis illius hide terre que ipsorum monachorum est et alterius hide de Brixedona excepta decima salis Ita tamen quod predicti monachi iiii solidos annuatim pro recognitione solvent ecclesie beati Petri de Waltam Denarium quoque beati Petri dabunt parrochiani dictarum hidarum ecclesie de Waltam Et processionem pentecostes et unam visitationem ad vincula sancti Petri facient ecclesie de Waltam Monachis quoque predictis apud Brixedonam pro commodo parrochianorum capellam construere concessi Quam bene deservire et quociens opus fuerit monachi reparare debebunt Crisma etiam percipient a persona ecclesie de Waltam et presbiter quem ibi deserviturum predicti monachi presentabunt persone de Waltam ipsi persone ecclesie de Waltam sicut ei placuerit fidelitatem faciet Testibus his Radulfo archidiacono Wint Roberto archidiacono Surreie Willelmo priore Hospitalis Roberto elemosinario Roberto de Clatford Alberto Summano Roberto de Limesia magistro Erberto magistro Nicholao Willelmo Tifello Bernardo capell[anis] Ioseph Alano Martino Lamartre clericis