Charter Document - 02420047
Charter Number: | 02420047 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate, Grant |
Date: | 1140 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H Winthoniensis dei gratia episcopus et sancte sedis apostolice legatus dilecto filio suo Uthtredo Landavensi episcopo salutem gratiam et benedictionem Dilectus filius noster Gilebertus abbas Gloec conquestus est nobis quod in parochia ecclesie sue de Lancarvan capelle noviter ipso reclamante constructe sunt Unde vobis mandamus et mandando precipimus ut in illis divina celebrari officia non sinatis nec alias ulterius in eadem parrochia nisi ipso volente edificari permittatis Nam ecclesias eius omnes quas in vestra diocesi habet illam scilicet de Lancarvan et alias quas ex dono Mauritii de Lond suscepit videlicet ecclesiam sancti Michaelis et ecclesiam sancte Brigide cum omnibus pertinentiis et additamentis earum in protectione nostra suscipimus et earum subiectionem ecclesie Gloec in perpetuum presenti scripto assignamus Valete