Charter Document - 02420043

Charter Document - 02420043


Charter Number: 02420043
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1137 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod ego H[enricus] dei gratia Wintoniensis episcopus et Glastonie ecclesie abbas emi habitationem et domos in quibus Conanus manebat pro vi marcis et postea deficiente pecunia cum idem Conanus egeret eum in hospitali sancte Crucis recepi et usque ad finem vite sue feci procurari Sequenti vero tempore in loco domorum quas emeram alias domos construxi et Glastonie ecclesie possidendas in perpetuum concessi ad hospitandum scilicet abbatem et monachos Glastonie quando Wynton venerint salvo tamen annuo redditu qui inde debetur ecclesie sancti Swythuni