Charter Document - 02420036
Charter Number: | 02420036 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1139 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia Wintoniensis ecclesie minister et apostolice sedis legatus Serloni abbati et toti conventui Cirecestr salutem Licet ex officio nobis iniuncto omnibus ecclesiis per Angliam constitutis debitores simus illas tamen que amplius religione florent attentius confovere et indemnes conservare studiosius debemus Quamobrem vobis mandando precipimus quatinus super illis possessionibus quas ecclesia vestra ante discessum illustris et gloriosi regis Henrici habuit post obitum Rogeri Sarisberiensis episcopi nacta est nulli nisi in presentia nostra respondeatis Significatum enim nobis est prefatas possessiones ecclesie vestre assignatas apostolicis et regiis privilegiis eidem esse confirmatas et in perpetuum concessas Unde non decet iniuriis vel vexationibus ecclesiam vestram inquietari Valete