Charter Document - 02420032
Charter Number: | 02420032 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia Winton episcopus et apostolice sedis legatus universis sancte dei ecclesie fidelibus salutem Scire volumus universitatem vestram Hugoni abbati et monasterio beati Augustini Cantuarie a Tidbaldo Cantuar archiepiscopo et ecclesia sancte Trinitatis de quinquaginta solidis et septem denariis controversiam motam et sepius in consistorio domini pape Innocencii secundi summi pontificis agitatam et tandem eodem iubente amicabili compositione interveniente per nos hoc modo terminatam Monasterium beati Augustini prefato archiepiscopo et ecclesie sancte Trinitatis duo molendina apud Dovram et viginti solidatas de prebenda quam monasterium beati Augustini habet in ecclesia sancti Martini de Dovra hac conditione dedit ut nec eidem archiepiscopo nec alicui successorum suorum per se sive per ministros suos ab eodem monasterio vel fratribus aliquid ulterius exigere liceat Fuit autem controversia hec in presentia supradictorum episcoporum ceterorumque terminata