Charter Document - 02420029

Charter Document - 02420029


Charter Number: 02420029
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1139 - 1143
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gratia Wintonie episcopus et sedis apostolice legatus Brientio filio Comitis memorem esse uxoris Loth que respiciens in statuam salis conversa est Dum semper ad ea que retro sunt respicitis offendiculum quod pre oculis habetis minus cavetis eoque cicius corruere potestis Cum in literis quas novissime vobis direxi firmam pacem omnibus ad feriam meam venientibus a vobis et vestris dari quesierim nec in litteris a vobis mihi directis illa negaretur res autem mee interim a vestris capte sint et terre et homines et camini mei inquietati videtur mihi de vobis et vestris minus confidendum esse et vos quod tamen mihi confiteri grave est nec cordi meo sedet nisi correxeritis inter infideles Anglie connumerabo quem usque modo semper de eorum genere esse nes[civ]i Siqu[]e dicte [] at fideli de hiis que [] rescribam Sin autem aliter u[]l[]