Charter Document - 02420021

Charter Document - 02420021


Charter Number: 02420021
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1128
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

W Giffardus dei gratia Winton episcopus omnibus baronibus et ministris suis Francis et Anglis salutem et benedictionem dei Sciatis me reddidisse deo et beato Petro et Ingulfo priori et monachis quasdam ecclesias quas ab eis iniuste al[iquando abstuleram sic]ut eos inveni saisitos quando ad episcopatum veni tali consideratione ut clerici mei qui eas nunc tenent de iure et manu prioris eas teneant quamdiu vixerint et talem redditum ei reddant qualem eo tempore reddebant eedem ecclesie Post obitum vero eorum libere remaneant [in manu prioris] Sunt autem hec ecclesie de Alwarestok de Drokenesford de Est Sexentun de Crundal de Awelton de Worston de Fifhyda de Patteneya de Womberge de Chilboldinton de Wyli de Nutscilling de Mulebrok de Wenesiston de Wordia [de Portland] de Ellendon Preterea quicquid ad honorem prioratus pertinet sive in prepositis maneriorum sive in servientibus curie providendis atque constituendis ita plene et perfecte concedo et confirmo ei qui nunc a deo et a me consilio et assensu omnium monachorum ordinatus est sicut ipsum prioratum [aliquis] antecessorum suorum aliquo tempore melius habuit Si quis huic nostre concessioni faverint et ad hoc ut rata firmaque permanent adiuverint augeat eis dominus gratiam et misericordiam Si quis vero hec pervertere et annichilare temptaverit dei maledictione et mea se sciat alligari nisi resipiscat [et emendatione] congrua quod [male]fecit emendet Huius rei testes et confirmatores fuerunt Rogerus episcopus Salesbur Bernardus episcopus de sancto David Galfridus cancellarius Richerus archidiaconus Rogerus de Meleford Ricardus Gyraldus Bernardus capellani episcopi Willelmus de Ponte Arch Gaufridus de Clinton Petrus camerarius et alii