Charter Document - 02420014

Charter Document - 02420014


Charter Number: 02420014
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1107 - 1129
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus dei gratia Winton episcopus venerandis sancte dei fidelibus salutem Notum sit omnibus vobis quod Hugo de Stokes et uxor eius et Aluuredus presbiter de Stokes dederunt ecclesiam sancti Egidii de Stokes ecclesie sancte Marie de Sudwerca et canonicis ibidem deo servientibus in perpetuam elemosinam et optulerunt eam super altare sancte Marie per cultellum Reginaldi fratris Hugonis in presentia mea cum omnibus ad eam pertinentibus scilicet cum decima de Stokes et decima de Dutona et cum omnibus tenementis que Aluuredus presbiter eam tenuit in terris et silvis et mansionibus sine calumpnia et contradictione et ipse Aluuredus presbiter suscepit habitum religionis in ecclesia sancte Marie ea die huius donationis Sunt testes qui nobiscum fuerint presentes Stephanus archidiaconus de Surreia Giraldus capellanus Bernardus capellanus Herlebaldus capellanus Rodbertus de Exonia cancellarius Gillebertus de Cunai Rogerus de Milefort Petrus camerarius et de comite Bukingeham appositi sunt alii testes idonei Fromondus archidiaconus Rodbertus Willelmus frater Hugonis Reginaldus frater eius Warinus Wlinod et frater eius Alewi et consilio et assensu Hugonis et testium prenominatoru excommunicamus in ecclesia sancte Marie huius donationis violatores