Charter Document - 02420011

Charter Document - 02420011


Charter Number: 02420011
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1107 - 1116
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit cunctis ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Willelmus Gifarz Guintoniensis episcopus pro salute anime me et anime Radulfi de Tuino do terram meam que est in foro Londonie quam habui de Odone Baiocensi episcopo ecclesie sancti Martini de Campis ita ut eiusdem ecclesie prior eam cum suis redditibus sic libere possideat in perpetuum ad opus fratrum in predicta ecclesia Deo famulantium sicut ego unquam liberius illam possedi Huius rei testes sunt Henricus archidiaconus Grimaldus medicus Gualterus presbyter Ricardus presbyter Godefridus de Andeleio Iordanus de Salchavilla cum fratribus suis Willelmo et Roberto Ricardus de Ricardivilla Rogerus de sancto Laurentio Ricardus de Herbertivilla