Charter Document - 02420005
Charter Number: | 02420005 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1070-1204 Volume 8 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1117 - 1129 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus dei gratia Wintoniensis episcopus Stephano archidiacono et Alberico decano salutem Mando vobis quod iste Gilebertus Colcestrie abbas teneat et habeat bene et in pace ecclesiam de Leddrede cum omnibus appenditiis suis sicut Albericus decanus testatur quod Eustachius de Broc ei clamavit quietam coram predicto Alberico et Fulcquio vicecomite de Surreia et siquis clamaverit erga predictum abbatem de predicta ecclesia non respondeat inde cuiquam nisi in nostra presentia Item mando vobis et precipio quod iuvetis eum reducere ad matrem ecclesiam de Leddrede omnia appenditia illa que ipse abbas poterit monstrare iniuste fuisse dissipata a predicta ecclesia Valete