Charter Document - 02413012
| Charter Number: | 02413012 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1219 - 1225 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentem cartam inspecturis Hugo Folyot dei gratia Herefordensis episcopus salutem Si curamus esse quod dicimur et nominis nunquam appellamur episcopi significationem volumus imitari iugi sollicitudine ecclesiis et personis cure nostre commissis necesse est ex officii debito attentius intendere ut cuique ius suum noscamur conservare ut salubriter clarescat in opere quod episcopalis nominis titulo in onere continetur et honore et ne crimen nostrum reddamus ceteris exemplum perniciosum tenemur a nobis exigere ad quod alios compellimur cohercere quibus efficaciter per exempla vite nostre mereamus ut eadem mensura qua subditos tractamus ad honesta eadem asyla intramus Volentes igitur ecclesie de Ledbury et rectorum eiusdem qui pro tempore fuerint indemnitati providere episcopali auctoritate decernimus ut qui ad custodiam hospitalis sancte Katerine in eadem villa a nobis constituti fuerit pro tempore deputatus nomine dicti hospitalis et in eo commorantium iuratus fidelitatem faciet ecclesie memorate et eiusdem rectoribus de indemnitate confirmanda in omnibus que ad ipsam ecclesiam iure parochiali noscuntur pertinere adhuc decimas nundinarum eiusdem ville ad eandem de iure communi spectantes eidem ecclesie et rectoribus eiusdem libere et integre inperpetuum percipiendas caritative concessimus et persolvi fecimus Ne futuris temporibus ius vel possessio eiusdem ecclesie possit in dubium revocari deductis tamen expensis earundem nundinarum quas necessario in eisdem expedienda nos et successores nostros pro tempore futuro oportebit erogare Quod ne de cetero revocetur in dubium sigilli nostri munimine duximus roboranda Hiis testibus []
