Charter Document - 02413009

Charter Document - 02413009


Charter Number: 02413009
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Egidius divina permissione Herefordensis ecclesie minister eternam in domino salutem Quoniam ex commisso nobis officio quanta sufficimus actione beneficiorum religionem fovere tenemur et augmentare notum facimus universitati vestre nos divine miserationis interventu fratribus Hospitalis Ierosolomitani concessisse ut ipsi capellam de Clies cum omnibus ad eam de iure spectantibus inperpetuum habeant in proprios usus salvo in omnibus iure matricis ecclesie de Dudylbury quod ei annuatim solvere tenetur percipiat autem predicta ecclesia annuatim de predicta capella duos solidos nomine pensionis et tertiam partem decimarum totius bladi ad ipsam capellam pertinentium exceptis decimis unius virgate terre in optione fratrum Hospitalis quas ipsa capella integre percipiet et exceptis decimis duarum virgatarum ad eandem capellam pertinentium Corpora vero defunctorum totius ville de Cleys exceptis corporibus de curia eiusdem loci patroni infra cimiterium predicte matricis ecclesie sepelientur Et quia igitur hanc nostram concessionem perpetue firmitatem stabilitatis obtinere desideramus eam presenti scripto et sigilli nostri attestatione communiri curavimus hiis testibus Magistro Theob Magistro Galfrido de Ludel Magistro Osberto capellano et multis aliis