Charter Document - 02411359
Charter Number: | 02411359 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Licence |
Date: | 1186 - 1199 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit W dei miseratione Hereford ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Piarum mentium est viris religiosis in suis necessitatibus tanto propensius subvenire quanto ipsos obsequiis divinis benignius invigilare et in relevandis indigentium necessitatibus propensius credimus laborare Attendentes igitur hospitalitatis gratiam quam dilecti in Cristo filii monachi Wenlocensis monasterii in communicandis advenientium sarcinis noscuntur impendisse intuitu pietatis concedimus et presentium auctoritate confirmamus predictis monachis ut licitum sit et liberum ecclesiam de Dudintun cum omnibus pertinentiis suis post decessum Magistri Nicholai de Hamptun eiusdem ecclesie vicarii sibi appropriare et omnia inde provenientia in usus suos convertere Quod quia []