Charter Document - 02411311

Charter Document - 02411311


Charter Number: 02411311
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus le Poer de assensu et voluntate capituli Hereford ad meliorationem prebende mee dedi et concessi Reginaldo clerico tertiam partem totius terre mee ad prebendam meam pertinentis que extenditur ex una parte ad vicum iacentem de maiori ecclesia Hereford ad portam castelli et ex alia parte extenditur ad terram monachorum de Radinges tenendam et habendam sibi et cuicumque illam dare vel assignare voluerit de me et successoribus meis canonicis iure hereditario libere integre et quiete ab omni servitio et exactione que ad terram pertinere possit reddendo inde annuatim michi et successoribus meis octo solidos scilicet in annunciatione beate Marie quatuor solidos et in festo Sancti Michaeli quatuor solidos Quod quia ratum et stabile esse volui id presenti scripto et sigilli mei impressione confirmavi Hiis testibus Thoma decano Herefordensis ecclesie Willelmo precentore Hereford et eiusdem loci capitulo Magistro Reginaldo de Radenoure Willelmo et Salamone capellanis et multis aliis