Charter Document - 02411211

Charter Document - 02411211


Charter Number: 02411211
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186 - 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego H abbas Rading ex assensu fratrum concessi Waltero clerico de Stoctuna perpetuam vicariam Leominstr que dicitur ad crucem cum omnibus suis pertinentiis quas predecessor eius Willelmus tenuit [et] vicariam de Hope pro dimidia marca annuatim solvenda ecclesie de Leominstr ad festum sancti Michaelis Serviet autem predictus W hoc modo ut tres habeat capellanos donec ipse ordinetur propter parrochiarum dispersionem qui de singulis missis unum et non amplius si eum deus donaverit denarium percipient et secundas divisas rationabiles circa morientes et panem et cervisiam que ex devotione fidelium ad altare deferuntur sive Leominstr sive Hope exceptis precipius festivitatibus in quibus amplius nichil quam suum denarium percipient Que festivitates sunt iste dies natalis domini Parasceve Pasche et Pentecostes et festivitates sancte Marie et apostolorum Petri et Pauli et Reliquiarum et omnium sanctorum Quicquid autem ex tricenariis vel ex confessione fidelium in Quadragesima provenerit quod non sit loco decime in usus predicti W cedet Sed quia in diebus Willelmi per occasionem illius bladi quod vocatur scrifcorn decime Leomnistr solebant surripi et defraudari convenit inter Gervasium decanum Leom et nominatum Walterum ut omnis decima bladi ubique integra maneat ad opus ecclesie Leominstrie ut capellanis auferatur omnis occasio malignandi vel male agendi Dabitque decanus Leominstr Waltero annuatim dimidiam marcam pro venditione bladi illius Hanc conditionem et conventionem iuravit ipse W in capitulo Leom se fideliter observaturum et nichil amplius exacturum tacto sacro evangelio Iurabunt etiam hoc ipsum qui sub nomine ipsius alicubi ministrabunt et episcopo et suis de episcopalibus respondebunt His testibus Hugone de Kinardesl Willelmo pincerna Radulfo de Stok R fratre eius