Charter Document - 02411137
Charter Number: | 02411137 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1174 - 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Sciant presentes et futura quod ego I abbas Radig consilio et assensu conventus et petitione Osb vicarii nostri concessimus ut homines de Brumfeld quorum paupertas non sinit eos ad matricem ecclesiam deferri apud Brumfeld sepeliantur Ceteri autem tam viri quam mulieres ad arbitrium et dispositionem predicti Osb et vicariorum post ipsum futurorum in ecclesia nostra de Eya ad predictam ecclesiam de Eya deferantur et sepeliantur servata in omnibus indemnitate ecclesie de Leom et de Eya ad quam prefata capella de Brumf pertinet