Charter Document - 02410369
Charter Number: | 02410369 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1216 - 1223 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hugo dei gratia Hereford episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos concessisse et confirmasse Waltero de Gosebroch donationem quam Egidius bone memorie predecessor noster ei fecit scilicet custodiam tocius bosci nostri de Ros cum omnibus que alii custodes habere solebant et cum redditu unius virgate terre in Aleton quam Walterus de Gosebroc pater eius tenuit que annuatim antecessoribus nostris solebat reddere quinque solidos quem redditum ipsi Waltero et heredibus suis sicut predictus Egidius relaxavit eis relaxamus pro servitio custodiendi predictum boscum nostrum tenendam et habendam sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris in feudo et hereditate libere et quiete et integre per predictum servitium faciendum Quod quia ratum et stabile volumus permanere presenti id scripto et sigilli nostri testimonio confirmavimus Hiis testibus Thoma decano Hereford Willelmo eiusdem loci precentore H ibidem thesaurario Roberto Poer tunc senescallo W decano de Ros Thoma persona de Walford Hugone de Walford Roberto de Aubermar Willelmo de Hugel Hugone de Esse et multis aliis