Charter Document - 02410342
Charter Number: | 02410342 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Foliot dei gratia Hereford episcopus salutem in domino Cum tranquillitatis et securitatis acta benigno sint amplexanda favore universitati vestre significamus quod nos pacis et securitatis domus hospitalis Ledebir sub Malvernia affectantes remedium dedimus et concessimus dilectis in Cristo filiis decano et capitulo Hereford liberam dispositionem dicti hospitalis cum pertinentiis sine aliquo retenemento nobis vel successoribus nostris in dicto hospitali habendo Idem vero decanus et capitulum percipient in perpetuum quadraginta solidos annuos de dicto hospitali et omnia bona residua que nunc idem hospitale optinent vel in futuro optinere poterit cedent in pios usus pauperum et languidorum in eodem hospitali iacentium Decedentibus vero fratribus eiusdem hospitalis dicti decanus et capitulum habeant in perpetuum liberam potestatem alios substituere et secundum voluntatem eorum de omnibus in dicta domo disponere sine contradictione cuiuslibet Ita quod in nullos alios usus nisi in usus pauperum et languidorum res dicte domus commutabunt et omnes res iura et possessiones servabunt et manu tenebunt et contra omnes viriliter pro posse suo defendent Si vero tractu temporis deo dante creverint facultatem dicti hospitalis et suffecerint ad sustentationem duorum capellanorum erunt ibi duo capellani in perpetuum quorum unus celebrabit divina pro anima nostra et predecessorum et successorum nostrorum et canonicorum Hereford et omnium fidelium defunctorum et alius celebrabit divina pro vivis et omnibus benefactoribus dicti hospitalis Decedente vero aliquo canonico Hereford uterque capellanus faciet unum tercenale pro anima decedentis sicut consuevit fieri in maiori ecclesia Hereford Nos vero de consensu capituli et de consilio proborum virorum et discretorum publice et sollempniter excommunicavimus omnes illos qui aliquo tempore in posterum contra predictam ordinationem nostram venerint vel res et possessiones diminuerint vel in aliquo subtrahere vel commutare presumpserint contra predictam ordinationem nostram Et hoc fecimus sollempniter convocato clero et populo in maiori ecclesia Hereford die dominica proxima post festum Sancti Gregorii Anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo secundo Hiis testibus deo clero et populo ad hoc convocato et capitulo Hereford cuius sigillum ad maiorem securitatem presenti scripto est appositum