Charter Document - 02410323
Charter Number: | 02410323 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1219 - 1223 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum inspecturis Hugo Foliot dei gratia Herefordensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod nos divine pietatis intuitu omnia dona que dominus Walterus de Lascy caritative fecit in episcopatu nostro priori Grandimont ordinis et fratribus habitantibus in Crassewelle scilicet nonam garbam frumenti mistilionis siliginis et omnis generis bladi preter avenas per omnia maneria predicti domini Walteri de Lascy videlicet de Wilbel de Maweshull de Yarchull de Hamme de Stanton de Ludel de Akes sicut in carta eiusdem domini W de Lascy continetur eisdem priori et fratribus concessimus et auctoritate episcopali confirmavimus salvo iure cuiuslibet parochialis ecclesie Et quia volumus quod hec nostra concessio et confirmatio robur perpetue firmitatis optineat presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus Magistro Thoma Foliot Magistro Willelmo Platun Elya canonico Rogero capellano Ada de Ledebur Willelmo de Dudelbur Godefrido Rogero clericis Waltero camerario Waltero Clement et aliis