Charter Document - 02410313
Charter Number: | 02410313 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Admission |
Date: | 1216 - 1224 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Balliol College - MS 271 (f54v) |
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit H dei gratia Heref episcopus salutem in domino Quia labilis est hominum memoria volumus quod ea que in presentia nostra canonice acta sunt firmitatis perpetue robur optineant Quocirca universitati vestre significandum duximus quod nos Ricardum clericum de Monemua ad vicariam ecclesie Sancti Cutberti de Hamma ad presentationem abbatis et conventus Glouc admisimus et eandem sibi confirmamus auctoritate episcopali sub articulis et particulis expressis in eorum scripto quod inspeximus videlicet totum altalagium et dimidiam virgatam terre cum manso pertinente et aliis pertinentiis et quandam particulam terre adiacentem predicto manso et decimam molendini de Hamme scilicet unam summam mextelli dum dominus Walterus de Lacy vixerit et post dies eius totam decimam eiusdem molendini dictam summamc percipiendam annuatim in festo Sancti Michaelis et tres stichas anguillarum pro decima piscium eiusdem molendini item decimas garbarum et feni de tribus virgatis terre et dimidia in eadem villa scilicet de una virgata terre quam Gilbertus filius Hugonis tenuit et de dimidia virgata terre quam Griffith Petomari tenuit ete de duabus virgatis terre quas Agnes vidua tenuit Dictus quidem Ricardus omnia onera dictam ecclesiam contingentia sustinebit In cuius rei testimonio presens scriptum sigilli nostri impressione confirmare curavimus