Charter Document - 02410309
Charter Number: | 02410309 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Licence |
Date: | 1217 - 1219 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris Hugo dei gratia Hereforden episcopus eternam in domino salutem Quoniam religiosorum loca pia semper et benigno sunt favore promovenda et ad illorum quorum interest provida dispensatione ita viris religiosis in necessariis providendum ut contemplationi et orationi libere vacare et hospitalitatem que comes religionis esse debet tam effectu sectari possint quam affectu pensatis dilectorum filiorum abbatis et monachorum Rading meritis preclaris et caritate fervida qui bona sibi a domino collata in usus pauperum et hospitum susceptionem liberaliter effundere solent ut ipsi liberius divinis quibus se voverunt obsequiis intendant et cum diffusioris amplificatione caritatis bonum caritatis foveant dictis abbati et conventui Rading auctoritate pontificali de unanimi totius capituli nostri assensu concedimus et confirmamus ecclesiam de Eya cum omnibus capellis ad eam spectantibus et omnibus pertinentiis suis in usus proprios perpetuo possidendam salva de eadem ecclesia competenti vicaria scilicet centum solidorum Ita quod vicarius sustineat onera predicte ecclesie tam episcopalia quam archidiaconalia proviso quod capellis ad dictam ecclesiam spectantibus honeste et modo debito deserviatur Ut autem hec nostra concessio perpetue robur firmitatis in posterum optineat eam presenti scripto et tam sigilli nostri quam sigilli capituli nostri impressione confirmare curavimus Hiis testibus Thoma decano Willelmo precentore H thesaurario A cancellario W archidiacono Heref H archidiacono Salopesire Gregorio Roberto capellano Nicolao Turii clericis Hugone de Fulef et multis aliis