Charter Document - 02410307
| Charter Number: | 02410307 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Recommendation |
| Date: | 1217 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Viro venerabili et amico in Cristo karissimo Domino R de Nevill decano Lichef[el]d et domini regis cancellario H divina permissione Hereford ecclesie minister salutem et dilectionis semper amplexum Quanto magis de vobis confidimus tanto securius pro nostris quibus deesse nec possumus nec debemus vobis preces facimus Sciatis ergo quod dominus G de Longo Campo tanta familiaritate et dilectione et etiam operum exhibitione nobis est coniunctus et ipsum ita karum habemus et dilectum quod mallemus intuitu nostri ipsi multum honoris et commodi impendi quam nobis ipsis Quapropter dilectionem vestram quantis possumus precibus exoramus quatinus intuitu nostri eidem G in negotiis auxilium et consilium taliter impendatis ut vobis ad perpetuas teneamur gratiarum actiones et preces nostras sibi senciat efficaces et certum habeatis quod non est aliquis in diocesi nostra cui magis teneamur vel velimus teneri obnoxii et utinam vos et alii amici nostri ipsum kariorem reputare velitis et primicie precum nostrarum erga vos tanto si placet maiorem optineant effectum Valete semper
