Charter Document - 02410301

Charter Document - 02410301


Charter Number: 02410301
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1216 - 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus [] Quoniam religiosorum loca pio semper et benigno favore sunt promovenda illorum propensius religiosorum volumus provectibus insistere et commodis providere quos in religione devotiores et circa pauperum exhibitionem assiduos esse novimus et benignos Nos igitur attendentes domum elemosinarie Leomen pauperibus oneratam rebus redditibus ac possessionibus fere vacuam ad pauperes quoque exhibendos cum summa devotione pronam et si facultatum possibilitas suppeteret voluntariam capellam de Ford cum omnibus pertinentiis suis domui Leom ad instantiam et petitionem dilecti in Cristo filii W decani Leom et ceterorum fratrum suorum ibidem temporibus nostris morantium pro animaviri venerabilis E bone memorie predecessoris nostri et pro animabus Roberti patris nostri et Matildis matris nostre et aliorum antecessorum et successorum nostrorum in usus hospitalitatis et pauperum caritative concessimus salva antiqua et debita pensione dimidie marce annuatim ecclesie Leom persolvenda Et ne ea que perpetue firmitatis robur desiderant casu labantur a memoria hanc nostram concessionem et confirmationem perhenni memorie per scripturam presenti carta sigilli nostri impressione communita dignum duximus commendari T[estibus] []