Charter Document - 02410298

Charter Document - 02410298


Charter Number: 02410298
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1216 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hugo divina miseratione Hereford ecclesie humilis minister eternam in domino salutem Inspeximus cartas bone memorie Egidii quondam Hereford ecclesie episcopi predecessoris nostri et dilectorum in Cristo filiorum decani et capituli Hereford in quibus continetur quod ipsi post mortem Magistri Ade qui ecclesiam de Stokes possidet prenominatam ecclesiam de Stokes cum omnibus pertinentiis suis abbati et conventui de Haghmon in usus proprios confirmaverunt salva debita et competenti vicaria quam ipsi post mortem prenominati Ade viro idoneo et honesto assignabunt Nos igitur prenominatas cartas quia ad ministerii nostri auctoritatem spectare dinoscuntur confirmamus et corroboramus Hiis testibus T decano Heref Magistris Albino Theobaldo Gaufrido canonicis Hereford Gregorio et Roberto clericis Granton et Willelmo Keynel