Charter Document - 02410295
| Charter Number: | 02410295 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1216 - 1227 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis H divina miseratione Hereford ecclesie minister eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos cartam Roberti de Bullers domini de Mungomery et patroni ecclesie de Chyrebyr et insuper bone memorie W de Ver et Egidii predecessorum nostrorum necnon et felicis memorie Innocentii pape tertii et H Cantuarien archiepiscopi autentica instrumenta inspexisse in quibus ecclesia de Cherebyr cum prebendis et omnibus pertinentiis suis collata et confirmata dinoscitur dilectis filiis priori et canonicis de Sned ad prioratum suum apud Chyrebir sicut in carta domini fundi continetur construendum Nos itaque dictas concessiones et confirmationes ratas habentes prebendam que fuit Alani de Bullers in dicta ecclesia tempore nostro vacantem et prebendas alias cum vacaverint in usus proprios ad hospitalitatis gratiam commodius exsequendam dictis priori et canonicis concedimus et auctoritate pontificali confirmamus Ut igitur hec nostra concessio rata et inconcussa futuris temporibus permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Magistris P et W de Bergeveny et S de Thornbir canonicis Heref Magistris W de Gersinton et Elia de Buckehull Gregorio et R capellanis N de Bergeven et Terrico clericis et multis aliis
