Charter Document - 02410284

Charter Document - 02410284


Charter Number: 02410284
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1200 - 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Egidius divina permissione Herford ecclesie minister eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos ad presentationem abbatis et conventus de Tintern Adam de Wullanston clericum ad ecclesiam de Wullanston admisisse et ipsum in eadem ecclesia cum omnibus ad eam de iure spectantibus sicut eam predecessor eius Abraham plenius tenuit canonice absque omni reclamatione perpetuum vicarium instituisse sub annua viginti solidorum pensione predictis abbati et conventui persolvenda medietate ad festum Sancti Michaelis et alia medietate ad Pascha Ut igitur hec nostra institutio perpetue firmitatem stabilitatis optineat eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio confirmavimus Hiis testibus Magistris Theobaldo et Galfrido de Ludesl Ricardo et Ranulfo capellanis et multis aliis