Charter Document - 02410279

Charter Document - 02410279


Charter Number: 02410279
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1200 - 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis [] Notum vobis fieri volumus quod nos ad presentationem et petitionem venerabilium et in Cristo dilectorum fratrum domini abbatis et conventus Rading Magistrum S ad perpetuam vicariam ecclesie de Leom que dicitur ad Crucem et de Hop suscepimus cum omnibus pertinentiis suis habendam et possidendam ea integritate qua W eiusdem ecclesie vicarius eam habuisse dinoscitur excepto blado quod dicitur scriftcorn unde dictus S nichil percipiet sed in recompensatione illius bladi habebit panem precipuarum festivitatum quem W predecessor suus non percipit reddendo inde annuatim dimidiam marcam argenti Predicti monachi omnia onera eiusdem ecclesie tam ad episcopum quam ad archidiaconum pertinentia sustinebunt Ut autem hec donatio et concessio perpetue robur stabilitatis optineat eam presentis instrumenti testimonio et sigilli nostri appositione communivimus T []