Charter Document - 02410259
Charter Number: | 02410259 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Licence |
Date: | 1205 - 1206 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Egidius divina permissione Hereford ecclesie minister in illam feliciter introire beatitudinem quam preparavit deus diligentibus se Ea que venerabiles antecessores nostri super ecclesiastici dispositione beneficii provida dispensatione et servato per omnia iuris ordine gesserunt dignum est nos grato prosequi favore et commissa nobis auctoritate confirmare Hinc est quod cognita dilectorum in Cristo filiorum canonicorum Hereford vita commendabili et honestate religiosa dignum duximus eorum utilitati maxime in hiis que a predecessoribus nostris eis iuste data sunt et concessa providere ut illorum conditione meliorata fervor devotionis in sublimiora conscendat Concedimus igitur eis capellam de Putteleg cum omnibus ad eam de iure spectantibus ad usus proprios retinendam quam ipsi temporibus antecessorum nostrorum integre et pacifice possederunt Ut igitur hec nostra concessio inconcusse firmitatem stabilitatis optineat eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio communire curavimus Hiis testibus Magistro Theobaldo Magistro Galfrido de Ludelowe Ricardo et Ranulfo capellanis Simone et Willelmo clericis et multis aliis