Charter Document - 02410257
Charter Number: | 02410257 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1215 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Egidius divina permissione Hereford ecclesie minister presentis vite prosperitatem et salutis eterne beatitudinem Ad hoc divina permittente clementia commisse nobis ecclesia presidemus ut inter cetera caritatis opera ad que ex officio pontificali quadam peculiari prerogativa propensius invitamur decorem domus dei augeamus luminaribus et aliis que ad eius exiguntur ornatum perpetua assignando alimenta ut igitur solito decentius in ecclesia nostra Hereford domino deserviatur preter luminaria que ex aliorum beneficiis in ea esse consueverunt vel de cetero fore contigerint ad inveniendam lucernam trium lampadarum que nullis temporum inter vallibus a sui luminis administratione deficiant dedimus et assignavimus dilectis in Cristo filiis eiusdem ecclesie decano et capitulo omnes decimas omnium molendinorum nostrorum que ubicumque locorum a nobis vel a predecessoribus nostris iam facta sunt vel imposterum a nobis vel successoribus nostris fieri contigerint sive de moneta sive de fructibus terre debeant decime provenire cum prius de molendinis illis decime date non essent et honestius sit ecclesie nostre cathedrali quam alii ecclesie illas assignare Predicti siquidem decanus et capitulum solo caritatis qua nos amplectuntur instinctu se nobis promittendo obligaverunt quod quamdiu deo militabit Hereford ecclesia singulis annis in anniversarii nostri die fiet pauperibus Cristi partitio panis ex septem summis bladi quod ipsi canonici de horreo suo ad hoc ministrabunt pro anime nostre et animarum parentum nostrorum et omnium fidelium defunctorum salute In cuius rei testimonio presens scriptum sigilli nostri appositione munitum sepedicti canonici suo sigillo communire et corroborare curaverunt Hiis testibus Magistris Theob[aldo] Ricardo Rufo Philippo Map Hereo de Bukehull Willelmo de Bukeyngham Willelmo et Nicholao clericis Alexandro de Albert Hugone de Mora laicis et aliis multis