Charter Document - 02410254
Charter Number: | 02410254 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 - 1201 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Egidius divina patientia Hereforden ecclesie minister humilis utriusque vite salutem in domino Iubemur bonum operari ad omnes maxime autem ad domesticos fidei inter quos specialissimos habemus sicut tenemur dilectos in Cristo filios nostros ecclesie nostre Herefordensis canonicos quos sicut videmus et scimus nobis in omnibus obnoxios et devotos ita eosdem mutuo caritatis affectu devotius amplexamur considerantes autem clericorum filiorum nostrorum vigilias labores et devota obsequia que beatissime virgini matri domini Iesu et beato Athelberto martiri continue inpendunt eorum labores consolatione qua possumus et remedio relevare desideramus domino obedientes qui bovi triteranti precipit os non alligari Ad supplementum igitur communie que ad sustentationem canonicorum ecclesie nostre deservientium minus videbatur esse sufficiens ecclesiam de Maddeleia in manu nostra a Ricardo decano Herefordensi qui eam tenuerat resignatam concedimus et conferimus sicut ante ex felicis memorie predecessoris nostri venerabilis domini Willelmi de Ver Herefordensis episcopi donatione eisdem est concessa Capellam etiam beate Marie Magdalene de Hereford cum pertinentiis suis sicut prius a prefato domino Herefordensi est eis collata eisdem confirmamus similiter ad communie supplementum Ut autem priores concessiones duorum beneficiorum que sigillo predecessoris nostri roborantur nullatenus irritentur nostra ergo confirmatio stabilitatis robur optineat prefatas donationes vivacis littere munimine nostrique sigilli testimonio communimus Testibus his Ricardo decano universoque capitulo Hereforden ceteroque tam clero quam populo eiusdem civitatis