Charter Document - 02410253
Charter Number: | 02410253 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Licence |
Date: | 1201 - 1206 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Egidius divina permissione Herefordensis ecclesie minister salutem in vero salutari Noverint universi et singuli ad quos tenor presentium pervenerit nos inspectis religione et paupertate religiosorum monasterii de Haghmon concessisse et pontificali auctoritate confirmasse ecclesiam de Stokes cum omnibus pertinentiis suis abbati et conventui de Haghmon in proprios usus ad fratrum et pauperum sustentationem perpetuo possidendam salvo iure magistri Ade quod in eadem ecclesia habet quamdiu vixerit salvo quoque competenti vicaria quam ipsi assignabunt post decessum ipsius Ade alicui vicario qui singula ipsius ecclesie onera sustinebit Et ut hoc posterum illesum et illibatum permaneat presentis scripti attestatione et sigilli nostri appositione confirmare et corroborare curavimus Hiis testibus magistro Theobaldo magistro Galfrido et magistro Simone []