Charter Document - 02410247
Charter Number: | 02410247 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Explanation |
Date: | 1200 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo in Cristo patri et domino karissimo H dei gratia Cant archiepiscopo tocius Anglie primati E divina permissione Hereford ecclesie minister salutem et tam devote quam debite obedientie reverentiam Vestra pater nobis litterarum vestrarum tenore significare decrevit dilectio quod appellationi a Iuliana muliere facte deferremus vel quare deferendum non esset vobis rescriberemus Volentes igitur discretioni vestre tenorem negocii et veritatem rei evidentius intimare vobis significamus quod Matheus lator presentium coram nobis in iure comparens uxorem suam petiit Iulianam asserens quod rebus suis asportatis ipsum corporis sui dominio spoliarat Facta siquidem per affirmationem et negationem litis contestatione predictus M ad sue intentionis assertionem testes induxit Die vero secunde productioni assignata predicta Iuliana advocatorum munita consilio causam querens subterfugii in vocem appellationis prorupit Verum ex parte adversa responsum est appellationem de iure non debere tenere cum evidens esset et notorium quod iam per septuennium in eadem domo mensa et lecto tanquam vir et uxor commanserant et quod ipsum iuris ordine pretermisso corporis sui dominio spoliaverat Facta igitur super huius rei evidentia in generali capitulo debita et diligenti inquisitione compertum est per famam vicinie quod res ita penitus se habuit sicut supradictus Math in sue intentionis fundatione asseruit siquidem cum peritorum in iure consilio pronuntiatum esset appellationem non tenere presente procuratore predicte Iul et non reclamante sepedictus M secunda usus est testium productione Demum vero cum nil restaret nisi attestationum publicatio comparuit in iure Iul et iterum in vocem appellationis prorupit Et cum requireretur ab eius advocato a quo gravamine vel qua ratione appellaret minus sane verba legis intelligens respondit sufficit dicere appello Nos vero huic appellationi sicut nec priori non deferentes attestationes publicavimus parati secundum iuris formam negocium diffinitive sententie calculo terminare Interim vero ad vos sepedicta Iuliana accessit et que bene recolitis ut credimus intimavit Licet igitur certi sumus qualiter secundum ea que gesta sunt procedere debeamus vestrum tamen in hac parte postulamus consilium et consensum volentes in omnibus discretionis vestre consilio non immerito instrui et informari Valeat semper in domino sanctitas vestra