Charter Document - 02410241

Charter Document - 02410241


Charter Number: 02410241
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1186 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit W[illelmus] dei permissione Hereford ecclesie minister eternam in domino salutem Noverit universitas vestra quod nos caritatis intuitu concessimus venerabili fratri priori et monachis Wigorn in perpetuam elemosinam quadraginta solidos de ecclesia de Lindrugge nomine pensionis annuatim percipiendos ad annuntiationem sancte Marie xx solidos ad festum sancti Michaelis totidem Vicarius vero eiusdem ecclesie omnia onera eiusdem ecclesie sustinebit et de omnibus consuetudinibus ad episcopos vel officiales suos pertinentibus pro ecclesia respondebit Quod quia perpetue stabilitatis robur optinere volumus presenti carta et sigilli nostri patrocinio confirmare curavimus Hiis testibus magistro Roberto Folet []