Charter Document - 02410238

Charter Document - 02410238


Charter Number: 02410238
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1188
Date type: Internal, A.D., Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus divina miseratione Herefordensis ecclesie minister humilis salutem in vero salutari Ad universorum volumus devenisse notitiam quod nos inspectis diligenter privilegiis a sede Romana sacrosancte ecclesie Walthamensi indultis quandam capellam infra eiusdem ecclesie septa constitutam videlicet capellam infirmarie canonicorum regularium ibidem deo famulantium in honore dei et gloriose virginis Marie et beatissimi martiris atque pontificis Thome nomine debita cum sollemnitate deo auctore consecravimus In cuius dedicatione nos de dei misericordia que est super omnia opera eius plenius confisi omnibus eiusdem capelle veneratoribus et benefactoribus vere penitentibus et confessis de iniuncta sibi penitentia quadraginta dies relaxamus Et singulis annis in die anniversario et tota illa septimana quindecim dierum relaxationem indulsimus omnibus illis qui eandem capellam visitare et elemosinarum largitione honorare cum omni devotione decreverint Facta est autem hec dedicatio in crastino Beati Gregorii pape anno ab incarnatione domini millesimo centesimo octogesimo viii anno videlicet quo illustris Anglorum rex Henricus secundus prescripte ecclesie advocatus signum dominice Crucis accepit Valete