Charter Document - 02410237
| Charter Number: | 02410237 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Licence |
| Date: | 1190 - 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus dei gratia Herefordensis episcopus eternam in domino salutem Licet ex consuetudinibus ecclesie anglicane non sit permissio monachis Cisterc[iensis] ordinis ecclesias parochiales in usus suos convertere nos tamen quia ecclesiam Sancte Marie de Tinterne quam antecessores nostri fundaverunt quodam favoris privilegio diligimus ut diligere tenemur ad sustentationem fratrum deo ibidem servientium et relivandam ibidem confluentium necessitates aliquid facultatibus suis amplioris quadam dispensationis gratia ut commodius in exhibitione karitatis pauperibus possint adesse debemus adicere concedimus igitur et karitative indulgemus ut liberum sit et licitum abbati et monachis de Tinterne ecclesiam de Wolanestun et capellam de Alvintun cum omnibus pertinentiis suis in usus suos convertere et omnes fructus et obventiones inde provenientes percipere salva competenti sustentatione vicarii qui curam gerat animarum et nobis et officialibus nostris de spiritualibus respondeat Quod ne tractu temporis in irritum revocetur presenti scripto et sigillo nostro confirmare curavimus Hiis testibus Willelmo archidiacono Hereford Magistro Nicholao Willelmo capellano Magistro Iohanne Clim Magistro Roberto Galfrido de Lacy Magistro Simone de Fraxino Reginaldo Foliot Radulfo diacono et multis aliis
